Hľadaný výraz: Mt 17,1-9; Mk 9,2-10; Lk 9,28-36, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. 2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. 3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. 9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.

2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; 3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. 4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. 5 Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. 6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. 7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”. 8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. 9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”.

28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, 31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. 32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. 33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret. 34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. 35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”. 36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.

1

mail   print   facebook   twitter